Quellen

Cicero, ad fam. X 32,1 (Öffnet externen Link in neuem Fensterengl. Übersetzung):

Öffnet externen Link in neuem FensterBalbus quaestor magna numerata pecunia, magno pondere auri, maiore argenti coacto de publicis exactionibus, ne stipendio quidem militibus reddito duxit se a Gadibus et triduum tempestate retentus ad Calpen Kal. Iuniis traiecit sese in regnum Bogudis plane bene peculiatus. His rumoribus utrum Gades referatur an Romam — ad singulos enim nuntios turpissime consilia mutat —, nondum scio. Sed praeter furta et rapinas et virgis caesos socios haec quoque fecit, ut ipse gloriari solet, eadem, quae Öffnet internen Link im aktuellen FensterC. Caesar: ludis, quos Gadibus fecit, Herennium Gallum histrionem summo ludorum die anulo aureo donatum in XIIII sessum deduxit — tot enim fecerat ordines equestris loci —; quattuorviratum sibi prorogavit; comitia biennii biduo habuit, hoc est renuntiavit, quos ei visum est; exsules reduxit, non horum temporum, sed illorum, quibus a seditiosis senatus trucidatus aut expulsus est Sex. Varo procos. Illa vero iam ne Caesaris quidem exemplo: quod ludis praetextam de suo itinere ad Öffnet externen Link in neuem FensterL. Lentulum procos. sollicitandum posuit, et quidem, cum ageretur, flevit memoria rerum gestarum commotus; gladiatoribus autem Fadium quendam, militem Pompeianum, quia, cum depressus in ludum bis gratis depugnasset, auctorari sese nolebat et ad populum confugerat, primum Gallos equites immisit in populum — coniecti enim lapides sunt in eum, cum abriperetur Fadius —, deinde abstractum defodit in ludo et vivum combussit, cum quidem pransus nudis pedibus, tunica soluta, manibus ad tergum reiectis inambularet et illi misero quiritanti: "c. R. natus sum" responderet: "abi nunc, populi fidem implora"; bestiis vero cives Romanos, in iis circulatorem quendam auctionum, notissimum hominem Hispali, quis deformis erat, obiecit.

Maße

Beschreibung

Literatur

R. Corzo Sánchez, Notas sobre el Anfiteatro de Carmona y otros Anfiteatros de la Betica, in: J.M. Alvarez Mártinez (Hrsg.), ll anfiteatro en la Hispania romana, Coloquio Internacional, Mérida, 26 - 28 de Noviembre 1992; Bimilenario del Anfiteatro Romano de Mérida (Badajoz 1994) 243 f.

weblinks:

Öffnet externen Link in neuem Fensterwikipedia